

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 20: Versus 2
Apprehendit.Id est, peccasse ostendit dum se immunem a peccato ille diabolus occidit.Ligavit eum.Sciendum quod similiter in Abraham et aliis fidelibus diabolus fuit ligatus sicut in istis praesentibus; sed in illis ligavit spes futuri Christi, in istis ipse Christus adveniens ligavit.